Translate this page:   العربية   Deutsch   ελληνικά   title="Spanish"Español   فارسی   Français   Italiano   עברית   日本語   한국어   Nederlands   Polski   Portuguese   русский   украї́нська   Türkçe   中文

Monday, June 18, 2007

Late, but...

I thought I'd post up St. Thomas's wonderful sermon for Matins of Corpus Christi. Just because it's brilliant.

In Opusculo 57.

Immensa divinae largitatis beneficia, exhibita populo christiano, inaestimabilem ei conferunt dignitatem. Neque enim est aut fuit aliquando tam grandis natio, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest nobis Deus noster. Unigenitus siquidem Dei Filius, suae divinitatis volens nos esse participes, nostram naturam assumpsit: ut homines deos faceret, factus homo. Et hoc insuper, quod de nostro assumpsit, totum nobis contulit ad salutem. Corpus namque suum pro nostra reconciliatione in ara crucis hostiam obtulit Deo Patri; sanguinem suum fudit in pretium simul et lavacrum: ut redempti a miserabili servitute, a peccatis omnibus mundaremur.

Et ut tanti beneficii iugis in nobis maneret memoria, corpus suum in cibum, et sanguinem suum in potum, sub specie panis et vini sumendum fidelibus dereliquit. O pretiosum et admirandum convivium, salutiferum et omni suavitate repletum! Quid enim hoc convivio pretiosius esse potest? in quio non carnes vitulorum et hircorum, ut olim in lege, sed nobis sumendus proponitur Christus, verus Deus. Quid hoc Sacramento mirabilius? In ipso namque panis et vinum in Christi corpus et sanguinem substantialiter convertuntur: ideoque Christus, Deus et homo perfectus, sub modici panis et vini specie continetur.

Manducatur itaque a fidelibus, sed minime laceratur: quinimmo, diviso Sacramento, sub qualibet divisionis particula integer perseverat. Accidentia autem sine subiecto in eodem subsistunt; ut fides locum habeat, dum visibile invisibiliter sumitur, aliena specia occultatum: et sensus a deceptione reddantur immunes, qui de accidentibus iudicant sibi notis. Nullum etiam sacramentum est isto salubrius, quo purgantur peccata, virtutes augentur, et mens omnium spiritualium charismatum abundantia impinguatur. Offertur in Ecclesia pro vivis et mortuis: ut omnibus prosit, quod est pro salute omnium institutum.

And I'm going to be mean and not translate it, since I don't have time. Have fun, Perpetua!

Comments [0]

Post a Comment

<< Home